Latin
4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Inprimis verò Artis omnium nobilissimae quam exerceo proceres. Ita te ex multis unum selegi, qui mihi sis instar omnium, generose vir, amicissime Paddy, qui à sapientissimo, &nihil unquam perperàm faciente Monarcha IACOBO censu decoratus equestri, Virtutem titulis, titulos virtutibus ornas, ut de te ipso noster cecinit Thorius. Is es qui me post nefandum Henrici magni quondam Domini mei clementissimi parricidium, (atratam saeculi sui memoriam in saecula redditurum, à Serenissimo Jacobo ex Aula Gallica per literas proprias, &viae ducem ex professo in Britanniam accersitum, &immediatè dignitate Comitis Archiatrorum honoratum, non limis &invidiae vi pereo veneno turgentibus oculis aspexisti, sed candidè, &exporrectâ fronte (qualem virum generosae originis decet,) excepisti peregrinum, contra illud Horatij, qui penitùs toto divisos orbe Britannos, feritatis in hospites insimulat. Deinceps verò in numerosis apud aegros congressibus; &Medica praxi, placidè consultantium opiniones auscultantem, expendentem, &pro loci mei debito, circa agenda concludentem sine rixa vel contradicendi &rationi consentaneam innato medicastris cacoëthe audivisti In Illustrissimo Collegio meam saepissimè probasti sententiam. sic praefuisti saepissimè) oLondinensi (cui ut dignissimè semper, ptimatûm votis tuoque inprimis calculo, in Collegarum numerum relatum, pro Regio Characterismo Spartae meae aulicae, primum à Praeside nostro locum obtinere libenter passus es: Addo quòd varijs à me ad excellentissimos collegas nostros delatis vel petitionibus vel commendationibus, nunquam te opposuisti, sed mihi faciles aures &auxiliares manus semper praebuisti: Denique laudasti ubique absentem, &famam Momorum calumnijs impetitam, &dente Theonino vulneratam saepiùs (quae bonorum, imò maximorum Principum est conditio) quantum in te fuit, Pisti.