# Insectorum theatrum 40-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/40-2

testatur. Alij chrysocomme juxtà serere consulunt, acsi nullo magis flore gauderent, locosque eodem luxuriantes nunquam desererent. Imò natura sylvestres & erraticas apes eodem allectari, & cicurari, authores memorant. Corporis morbi varij sunt quoque apum, nempe, repletio, inanitio, siccitas, humiditas, frigus, calorque non naturalis. Repletio sive plethora fit, cum alvearia Meliturgus debita tempestate castrare neglexerit: tunc enim adeo se saturant atque implent, ut scabie sordibusque diffluentes, & strumosae item factae aegrotent; sequitur ignavia, febris, malacia, fastidium cibi, vigiliae; quibus miserae attritae apiculae, nisi ocyus subveniatur, animam efflant; quare castrare eas oportet: quo in opere duo observanda sunt: nempe tempus, atque modus conveniens, quae pro regionum qualitate & consuetudine varia sunt: Nam in Anglia quottannis semel tantùm mel colligunt, praecipitante nimirum mense Iulio, vel Augusto primum crescente. Calidioribus in locis melleae hujus Vindemiae tria tempora notant; orientibus scilicet, consistentibus, noviterque occidentibus Virgilijs. Didimus in Geopomicis optimum tempus esse Plejadum scribit. Romani Majo primum mense, deinde declinante aestate, tertio circa idus Octobris alueos exenterabant. Vnde mel Vernum, horaeum, & autumnale dictum. Aristoteles florescente caprifico, primam mellationem facere jubet; Secundum verò sub autumno factam commendat. Generatim verò castrare alueos oportet, quùm melle turgent; id quod subtili apum murmure dignoscitur. Nam si vacua fuerint, voces clariores altioresque emittunt, utpote aëris quàm cibi pleniores: certissimè autem inspectione id noveris (inquit Columella) scilicet per fenestras illas utrinque positas & apertas, de quibus antea in alueorum forma fecimus mentionem. Modus castrationis hujusmodi est: Matutino tempore, dum adhuc semisomnes torpent, castrare apes oportet atque favos auferre: non enim convenit medio aestu calentes exasperare. Columella duo ferramenta in hunc usum praescribit, sesquipedali longitudine, vel paulò productiora; quorum alterum sit culter oblongus, lata utrinque acie, sed hebescente; capite adunco & acuto scalpro, quo favi eradantur: alterum planum, acutissima & ancipiti acie, quo favi succidantur. His, aperto vase, rectè totum negotium conficitur. In Anglia, atque alijs vicissim regionibus (utpote Helvetia, Germania, Belgio) non ferro, sed igne, fumo, & aqua rem aggrediuntur, quibus adultas apes de alveo in alveum abigunt, & examen pro arbitratu integrum servant. Porro in eximendis favis, pro examinis quantitate, magnitudine, & numero, tenere modum oportet. Nam copia mellis ignaviam parit, atque tam heris quàm apibus fraudi est; eo siquidem affluente, non erithace pascuntur, sed ipsâ mellis medullâ saginantur: contrà si non satis relinquitur, prae inopia cibi languescentes, animum despondent, anxiùs vivunt; & pellucentes, famelicae, marcescentes, miserè pereunt. Praeterea veteres & vitiosos favos eximere oportet, non autem (quibus posteritati consulitur) schadoniferos & integros, nisi minus mellis reliquum videris, quàm parentum sustentationi par fuerit: Eam scilicet proportionem serves, ut in mellis abundantia, duabus demptis partibus, tertiam relinquas; si vero mediocriter exuberet, mediam sinas; si favi fere vacui, nihil auferas. Sed hic modus non est omnibus in locis certus, quia (pro florum multitudine, pabuli frequentia, atque praestantia, & regionis natura) plus minusue tollere permittitur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
