# Insectorum theatrum 41.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 41.1 to 41.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/41.1

Quandoquidem in Aethiopia, Syria, Palestina, saepius totos alueos exhauriunt, qui ob pastus & roris bonitatem paucis iterum diebus adimplentur. Si verò inanitio atque fames fuerit oborta, non tam alueos castrabis quàm apes ipsas; magnamque partem omnes lino, quisquilijs, galbano, vel sulphure suffito suffocabis, vel saltem aqua submerges; quo pacto item mel dulcius evadet atque purius. Inanitio autem duabus potissimum ex causis oritur, cibi nempe inopia, atque corruptelâ: inopia urgente, mel supponere, mulsum aspergere, uvas & ficus tusas afferre convenit, & saccharata. Plinius item gallinarum carnes apponi jubet, quamvis apes nullas carnes attingere memorarit: Corruptela autem ciborum primùm malaciam, deinde diarrhaeam, blapsigoniam, & tabem affert apibus; unde ex stercorum & cadaverum copia, faetor, pestis, putredo, aliaque id genus mala nascuntur. In malacia adeo delicatulae atque morosae fiunt, ut stomachantes omnia, facilè aufugiant, nisi rerum gratissimi odoris suffitu, conquisitissimo tinnitu, curiosa item munditie retineantur. Diarrhaea autem supervenit, tum ob succi ipsius corruptelam, tum ob tithymalli, hellebori, ebuli, sambuci, foliorum herbarumque purgantium delibationem. Siquidem cibi per hyberna jejunia avidae, primo vere cupidiùs quàm tutiùs obvias herbas sine delectu gustantes, insalubri collecto melle cacochymiâ laborant, atque deinceps in alui solutionem subito incidunt. Contra hunc morbum, Sorba cum melle (authore Plinio) apponenda, vel hominum aut boum urina conspersa: grana item mali punici vino Tamineo irrigata, conferunt. Palladius grana mali punici, & uvas passas cum rore Syriaco vel vino austero coctas & levigatas, in ligneis canalibus appositas varie commendat. Mel etiam cum Gallae pulvere, vel siccae rosae, aut rosmarini in aqua mulsa decoctum infundi per syphonem jubet, vel acetabulis immitti. Quinetiam prohibere eas oportet, ne e syluis cibum deportent, ubi plerunque aeruginosi excrescunt flores, quorum acrimoniâ alui apibus moventur, nec nisi accuratâ custodis diligentiâ scientiaque sistuntur. Hinc βλαψιγονία illa sive faetus corruptio originem trahit, quippe quòd sterilitate ex inopia seminis inductâ, non generant, vel (prae imbecillitate) alere fovereque partus, & continuò incubare, vel aranearum laqueos ante cellas obductos evitare, haud possunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
