Latin
41.5 to 41.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 41.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Accrescente deinceps tabe atque marasmo, flores afferri iubet Higinus, rore &mulso madidos, foribusque apponi: violas item &buglossi flores commendat defruto rigatos, postea defecatis alueis, vermibus &cadaveribus amotis, fimo bovino vel vaccine suffiantur; quia tum putredinem arcet &pestem, tum demortius penè apibus (nisi Columella nos fallit) animam instillat. Scatent item pediculis, narrante Florentio, quos curat ramentis mali arboris &caprifici incensis. Hebescentem apibus oculorum aciem, ijdem origani suffitu sanant. Furfures ipsae &scabiem, blando corporum ad chelidoniam &muros vrina infectos quasi affrictu auferunt; siccitatem balneis, &thermo potantes gutturem emendant. Humiditatis morbi sunt strumae, hydrocephaliae, hydropes, quos siccis herbis &rore mane decusso curant veteres, nostrique aquae communis prohibitione nonnihil diminuunt: cohibent enim illas per triduum intra alueos, quo pacto non solum humiditas nimia absumitur, sed naturalis quoque comparatur. Κάπε item familiarem apibus morbum scribit Hesichius, non describit; nec ab alijs, quis qualisue fuerit, addiscere potui. Frigoris morbi sunt congelatio, stupor, rigor, alijque id genus: nam frigore adeo nonnunquam stupidas videbis, ut nec levissimè moveri videantur, nedum spirare. Caloris autem vehementia, in rabiem, sitim, vigilias, febres, vertiginem, &delirium aguntur, imo quidem in maniam, quo tempore vel custodes non agnoscunt, &amicos aculeo nonnihil venenato feriunt.