# Insectorum theatrum 41.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 41.5 to 41.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/41.5

Accrescente deinceps tabe atque marasmo, flores afferri iubet Higinus, rore & mulso madidos, foribusque apponi: violas item & buglossi flores commendat defruto rigatos, postea defecatis alueis, vermibus & cadaveribus amotis, fimo bovino vel vaccine suffiantur; quia tum putredinem arcet & pestem, tum demortius penè apibus (nisi Columella nos fallit) animam instillat. Scatent item pediculis, narrante Florentio, quos curat ramentis mali arboris & caprifici incensis. Hebescentem apibus oculorum aciem, ijdem origani suffitu sanant. Furfures ipsae & scabiem, blando corporum ad chelidoniam & muros vrina infectos quasi affrictu auferunt; siccitatem balneis, & thermo potantes gutturem emendant. Humiditatis morbi sunt strumae, hydrocephaliae, hydropes, quos siccis herbis & rore mane decusso curant veteres, nostrique aquae communis prohibitione nonnihil diminuunt: cohibent enim illas per triduum intra alueos, quo pacto non solum humiditas nimia absumitur, sed naturalis quoque comparatur. Κάπε item familiarem apibus morbum scribit Hesichius, non describit; nec ab alijs, quis qualisue fuerit, addiscere potui. Frigoris morbi sunt congelatio, stupor, rigor, alijque id genus: nam frigore adeo nonnunquam stupidas videbis, ut nec levissimè moveri videantur, nedum spirare. Caloris autem vehementia, in rabiem, sitim, vigilias, febres, vertiginem, & delirium aguntur, imo quidem in maniam, quo tempore vel custodes non agnoscunt, & amicos aculeo nonnihil venenato feriunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
