# Insectorum theatrum 42-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/42-2

Si verò (quoniam lapsus apibus quoque nostras
Vita tulit) tristi languebunt corpora morbo,
Illud non dubijs poteris cognoscere signis,
Continuò est aegris alius color, horrida vultum
Deformat macies: tum corpora luce carentum
Exportant tectis, & tristia fanera ducunt.
Aut illae pedibus connexae ad limina pendent,
Aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes,
Ignavaeque fame, & contracto frigore pigra.
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,
Frigidus ut quando syluis immurmurat Auster,
Vt mare sollicitum stridet refluentibus undis,
Aëstuat aut clausis rapidus fornacibus ignis.
Atque ita perspectis morbis apicularibus, & curatis, ad summam usque

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
