Latin
42
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 42-3
Unproofread scanNot analysed yet
vivent aetatem: quam Aristoteles, Theophrastus, Plinius, Virgilius, Varro, Columella, Cardanus, omnes denique authores, rarò ad novem annos, nunquam supra decem productam. Quamvis aliter Hanworthi in Ducissae Somersetiensis examine magna cum voluptate ipsi vidimus, quòd ultra tres annorum decadas (adsunt in praecinctu digni, quibus credatur testes) eodem in loco commorantum fuerat, &quatuor pene quottannis novas acies emiserat. Quae me sanè ratio inducit, ut apes esse credam naturâ longaevas, &cum solo Alberto solus dubitem, an prae senio moriantur.