# Insectorum theatrum 44.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 44.5 to 44.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/44.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/44.5

Primum igitur corpora ipsarum statim ab alueis accepta, & contusa, & cum vino diuretico vel oenogala epota, hydropem potenter curant, calculos comminuunt, Vrinae fontes omnes aperiunt, ischuriam sanant. Apes item in melle mortuae vomicas sanant, oculisque & auribus hebescentibus auxilio sunt. Tormina item ventris contusae curant, atque appositae & mel venenatum epotum, ipsae deinceps epotae expellunt; duriora in labijs ulcera emolliunt, carbunculum alligatae sanant, dysenteriae medentur, & mel ipsis imbutum cruditates stomachi, lentigines faciei emendat, ut ex Hollerio, Alexandro Bened. & praesertim Plinio videre est. Apes favis immortuas aridas tere (scribit Galenus in euporistis) misce cum melle in quo ipsa fuerint demortuae, inunge capitis partes pilis denudatas, & renasci ipsos videbis. Plinius vicissim multas apes comburere docet, & cum oleo miscere cineres & inungere; sed cauendum ait, ne partes adjacentes attingantur; imo mel mortuis apibus resectum in omnibus morbis salutare & panchrestum esse affirmat: cinerem ipsarum cum oleo tritum, ad capillorum dealbationem, Erotis variè Cap. 61. de morb. mulieb. commendat.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
