# Insectorum theatrum 45.1-3

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 45.1 to 45.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/45.1

Vtiles praeterea sunt apes, quia varijs animalibus in cibum cedunt: nempe taxo, urso, lacertis, ranis, serpentibus, meropi; hirundini, paro, upupae, rubeculae, araneis item & Vespis, ut Bellonius animadvertit. Venari item eas cum voluptate homines solere, docet Palladius, earumque investigandarum rationem narrat his verbis. Mense Aprili, locis apricis si apes frequentes, ad pastum vel aquam veniunt, certum est eas in propinquo mellificinam habere: si vero paucae eò accedant, longius abesse signum est. Quum autem frequentes adsunt, hoc ingenio eorum examina invenies. Rubrica liquidâ dorsa earum tangas, ibidemque maneas dum eâ notatae fuerint reversae, quòd si citò fit propè habitant; sin tardiùs, loco magis remoto aedes habent. Proximas deinde facile inveneris, ad longinque dissitas hoc modo perduceris. Cannae unum internodium cum suis recides articulis, & in latere aperies; ibi mel exiguum vel defrutum immittas, & juxta fontem ponas. Cum ad ipsum convenerint apes, atque (odore mellis illectae) ingressae fuerint, apposito pollice foramen claudes, & unam tantum apem exire permittes, eam consequere quantum quantum potes certissime: & cum ulterius non poteris, aliam liberes, ea deinceps e conspectu devolante, aliam emitte, tandem his ducibus locum examinis facile investigabis, qui si in spelunca fuerit, fumo ejicietur omnis familia, & cum exierint, aeris tinnitu territae in ramulo sese Si in arboris rauvae modo suspendent, unde admoto vasculo recipientur. mundaque testa mo nidificent, acutissimâ serrâ supra infraque abscindes, ac inter aluearia rami pars illa cooperta, ad locum quem volueris deferatur. collocetur. Atque hac arte examina in syluis, cavernis, vel rupibus habitantia sunt invenienda: mane autem aucupium incipere oportet, ne die demortuo praedam perdas. Nec solum venatione apes homines delectant: sed etiam si quis eas per somnia invenerit (nisi Fabritius atque Artemidorus nos fallunt) si pauper fuerit, ditatur; si rex aut dives, facilem sibi populum habebit, atque morigerum. Qui verò habuisse se apes somniat, non autem habere, defluentis fortunae signum est, et infortunij iam propè imminentis.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
