Latin
45.4 to 45.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 45.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tanti usus sunt apes: tam variè in ipsarum virtutibus lusit, vel potius operata est rerum omnium fictix natura. At quorsum ille (inquies) aculeus, contra cujus venenum nulla remedia novit Plinius? Equidem fateor &res ipsa docet, apum nonnunquam aculeos venenatos esse, sed rabidarum tantum, &vel nimia febre, vel ira, vel fame exaestuantium. Aliàs verò parum pungunt: ideoque Dioscorides ictus apum symptomata, sicco pede praeterijt; indignatum ratus ob unius apiculae spiculum adeò conqueri? Posteriores dolorem, ruborem, tumorem, comites observarunt; praesertim si aculeus etiamnum haereat infixus, quo profundiùs vulnerante, mortem aliquando supervenisse scribit in Theriacis Nicander: Antiqui item (ut apum aculeos in bonum converti usum probemus) ob stellionatus crimina hoc supplicio (author Suidas) sontes affecerunt. Reum vestibus dispoliatum, atque toto corpore melle perlitum, Soli exposuerunt, manibus &pedibus ligatis, ut ab apibus &muscis creberrime punctus, &Solis radijs afflictus, dignam vita necem subiret. Verùm si ipsarum ictus vitare, sanareque instituas; primùm mente ignaviam, impietatem, furtum, malitiam exigito; his enim vitijs faedatos libenter impetunt. Tum ne ex vestium colore sanguineus videaris, vel per venerem immundus sentiaris, oppidò caveas. Qui etiam arborei pici rastrum gestant, etiamsi examina perturbent, ab apibus non laedi, dicit Plinius. Nonnius, melissa tritaculeos innoxios reddi, author est. Florentius dendromalaches succo (malvar vam masculam appellant) vindemiatorem mellis illini jubet, ut securus favos eximat. Sed cujusvis malvae succus idem praestat; &melius, si cum oleo te ratur: nam &praeservat ab ictu, atque ictis remedio est.