Latin
46.5 to 46.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 46.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
haec verba habet. Memini (inquit) aliquando, aestate super arborum folia mel quam plurimum à nobis collectum fuisse, &tum agricolas velut ludentes cecinisse, Iuppiter melle pluit. Praecesserat autem nox (ut per aestatem valde frigida, cujus vi dulces halitus &vapores diurno calore Solis sublati concreverant. Apud nos verò id rarò accidit: in monte autem Libano quottannis. Itaque coria supra terram extendentes, &arbores excutientes, defluens mel aërium ollis excipiunt, &in fictilibus reponunt. Differt autem mel, ut caetera quaelibet corpora, substantiâ &accidente. Respectu substantiae sive materię, aliud mel aërium est, aliud terreum. Quippe mense Maio, Iunio &Iulio, ambrosia quaedam caelestis (melleum rorem vocant, ego melliginem appello) in plantarum folia delabitur, gustu suanissima, liquida, pura, &ipsum contra saccharum non ingrata. hanc collectam &imbibitam apes maturare concedo, mutare constanter nego, nisi forte depurationem roris, speciei alterationem dicere velis. Gal. Lib. 3. de alim. facul: Mellis materiam, non ipsum rorem esse affirmat, sed rori congenerem: quam apes collectam in cellas revomunt, sed speciem succi non mutant, ut etiam Avicenna docuit. Ros autem ille aërius ex quo mel aërium colligitur, duplex est, coagulatus sive manna; &liquidus, uude mel optimum conficitur: praesertim si quâ primò decidit naturâ, eandem semper obtineat. Verum tam altè cadens, ipsoque lapsu inter cadendum ob aëris impuritatem sordescens, &terrae halitu foliorumque &florum quibus insidet succo infectus, plurimam caelestis naturae vim amittit, licet nonnullam servet; totiesque in apum ventriculis, cellis, favis, mutatus, peregrinam aliquam qualitatem habet adjunctam. Est autem initio mel, veluti aqua dilutum; &primis diebus musteum fervet, vigesimo crassescit, mox obducitur quasi tenui membrana, quae feruoris ipsius spumâ concrescit.