# Insectorum theatrum 46.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 46.5 to 46.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/46.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/46.5

haec verba habet. Memini (inquit) aliquando, aestate super arborum folia mel quam plurimum à nobis collectum fuisse, & tum agricolas velut ludentes cecinisse, Iuppiter melle pluit. Praecesserat autem nox (ut per aestatem valde frigida, cujus vi dulces halitus & vapores diurno calore Solis sublati concreverant. Apud nos verò id rarò accidit: in monte autem Libano quottannis. Itaque coria supra terram extendentes, & arbores excutientes, defluens mel aërium ollis excipiunt, & in fictilibus reponunt. Differt autem mel, ut caetera quaelibet corpora, substantiâ & accidente. Respectu substantiae sive materię, aliud mel aërium est, aliud terreum. Quippe mense Maio, Iunio & Iulio, ambrosia quaedam caelestis (melleum rorem vocant, ego melliginem appello) in plantarum folia delabitur, gustu suanissima, liquida, pura, & ipsum contra saccharum non ingrata. hanc collectam & imbibitam apes maturare concedo, mutare constanter nego, nisi forte depurationem roris, speciei alterationem dicere velis. Gal. Lib. 3. de alim. facul: Mellis materiam, non ipsum rorem esse affirmat, sed rori congenerem: quam apes collectam in cellas revomunt, sed speciem succi non mutant, ut etiam Avicenna docuit. Ros autem ille aërius ex quo mel aërium colligitur, duplex est, coagulatus sive manna; & liquidus, uude mel optimum conficitur: praesertim si quâ primò decidit naturâ, eandem semper obtineat. Verum tam altè cadens, ipsoque lapsu inter cadendum ob aëris impuritatem sordescens, & terrae halitu foliorumque & florum quibus insidet succo infectus, plurimam caelestis naturae vim amittit, licet nonnullam servet; totiesque in apum ventriculis, cellis, favis, mutatus, peregrinam aliquam qualitatem habet adjunctam. Est autem initio mel, veluti aqua dilutum; & primis diebus musteum fervet, vigesimo crassescit, mox obducitur quasi tenui membrana, quae feruoris ipsius spumâ concrescit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
