# Insectorum theatrum 47.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 47.1 to 47.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/47.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/47.1

Mel terreum dicimus, quòd rore abeunte, ex terrae ipsius sudore, & plantarum dulci parte exugitur, densioris quidem substantiae, & qualitatis cum subjecto convenientis. Hinc mel gramineum, fabaceum, sparticum, apianum; ficulneum uvaceum, cedrinum, arundineum, violaceum, ericaeum, liliaceum, leucoides, narcissinum, serpillare, thymbricum, buxeum, taxites, absinthites, helleboratum, venenatum, &c. dicitur: habitâ scilicet ad res, è quibus colligitur, ratione. Optimum autem respectu substantiae mel dicitur, consistentiae pinguis & mediocris, quod spontè ex favis defluit, (ἄκυτα vocant) vel potius ἀκράτο, & faecibus non abundat; & brevissimo tempore coquitur, minimumque inter ebulliendum spumae evomit, sibi semper ita adhaerens, ut si attollatur digito homogeneum ac continuum, nullo modo intercisum, ad terram defluit: & denique quod promptè igne admoto flammam concipit. Haec nisi omnia vel plurima adfuerint; vilis, adulterati, impurique mellis substantiam videris, non probi. Accidentia mellis, alia bona sunt, alia vicissim mala, utraque autem sumuntur a tempore, loco & qualitate. Si tempus respicias; mel quo recentius, eo melius habetur, atque vernum, horaeumque autumnali longe praefertur. Primum de floribus tantum ijsque tenerulis admodum colligitur unde Anthinum dicitur:) secundum vero ab herbis item ipsis & adultis floribus, ὑραῖον: ultimum è tribus pessimum, post primos autumni imbres; arenosum illud quidem & sylvestre ex erica duntaxat aut hedera (quae tum solae florent) collectum, ἑεικεῖνον. quae omnia (ut dixi) ex novitate laudem habent amplissimam, quoniam vetustate, ceu coctione quadam longâ amarescunt: unde proverbium, Mulsum quod probè feceris, miscendum esse novo Hymetto & Falerno vetulo. Pro ratione loci tam communis quàm proprij, varie item laudatur mel, atque etiam vituperatur. Si proprium locum, sive vas ipsum in quo continetur, respicias; in fundo optimum invenitur, foeces enim ex aëre inter cadendum vel ex situ herbarum contractas, ad summum quasi spumam projicit, atque in imo vase glutinosius, ponderosius, suavius & compactius sentitur. Communem autem locum sive regionem si videas ubi colligitur; pro illius item natura aestimationem acquirit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
