# Insectorum theatrum 47.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 47.5 to 47.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/47.5

Primas inter bona mellia, Atticum, Atheniense, Hymeticum, praesertim in argentifodinis factum, omnium judicio hactenus obtinuit, tum ob apum ipsarum meliorem indolem, tum terrae thymo & optimarum plantarum copiâ affluentis, tum loci in quo favi texuntur bonitatem. Cycladico secundas Dioscorides tribuit (quod plurimum urbanum est, & jucundum & aemulum Attico. Hyblaeo sive, Siculo tertias. Mel Atticum lohannes Bauhinus medicus doctissimus, & simplicium cognitione nulli secundus, Veronae in pharmacopolio se vidisse testatur: quod repositum invenit in vesica elephanti valde crassa, pondere librarum 21. longitudinis duorum cubitorum, latitudinis vero sesqui cubiti. Ego credo ex Africa allatum fuisse; nam quomodo vesica elephanti ex Atticis? Cardani judicio quod ex Cephalenia insula in Ionio mari posita advehitur, praestantissimum omnium est, cui in Europaeis proximum est Hispanicum, atque id non immerito: ros enim concoctior in calidioribus plerunque puregionibus: & ubi purior aër est (in omni regione) virgineum mel, id est, rum putum, & ignis omnino expers elaboratur. Mel etiam Tarentinum laudatur, ut Strabo refert. Circa Tagodast, Melelam, Heam, Hascoram, Rhahonam Montem ferratum, Echebdevonam, mel Africanum optimum confici Ioannes Leo author est.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
