# Insectorum theatrum 49.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 49.5 to 49.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/49.5

est tamen ex se ipso suavissimi & fragrantissimi odoris, & spirituosae cujusdam fragrantiae (cujusmodi in aëre sublucano medio vere sentitur) non expers. Si vero malè olet, ex custodia mala computruit: si graviter, contagium contraxit è cicuta; si nares odore pungat, laetalis veneni sublatitantis, vel acrimoniae nimiae argumentum est. Si omnino non oleat, sub vappa vapulat: si thymum, tiliam, rorem marinum, buxum, absinthium, &c. in eorum naturam degeneravit. Similiter quoque de gustu statuendum, qui vel ex herbis, aetatè, locique colore ascititius & medicatus sentitur; vel naturalis: id est, magna quadam & vivida dulcedine linguam feriens & replens, adeo ut sabacre nonnullis videatur. Colorem optimi mellis quod attinet: in Tigremahonicâ & Tagodasticâ regione, lacteus praecellit, in calidioribus locis albus atque diaphanus. Maximam autem partem, fuluus & ex auro pollens princeps habetur. Secundas tenet albus translucens, cui ego non injuriâ cum Aristotele primas concederem. Quippe signum est puri mellis & ἀκοιντι, nullâ herbarum tinctura infecti.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
