# Insectorum theatrum 50.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 50.5 to 50.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/50.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/50.5

Medicam quod attinet virtutem, calfacit, vulnera ulceraque optime detergit, attenuat, discutit quae aliqua corporis parte conierunt; ut Galenus, Avicenna, Celsus & Plinius notarunt. Alopecias & faeda capitis ulcera persanat. Plin. Ad generationem capillorum in Alopecia; vel febribus diuturnis, plurimùm valet, si per se crudum illinatur, vel cum favo nouiter extracto. Galenus. Potissimum autem oleum mellis distillatum id facit. A qua stillatitia mellis cutem egregiè mundat, urinam provocat, febrium calores extinguit, obstructiones viscerum expedit, sitim lenit: calx vero sive sal ejusdem, uti omnium corrosiuorum, minime dolorificum est, ita etiam maxime energeticum & propterea in virgae caruncula unicè a Chymicis & expertis aliquot chirurgis commendatur. Quot vero & quàm amplas virtutes Mellis, quinta illa (uti vocant) essentia contra omnium morborum vires obtinet, praeclarè ab Isaaco Belga Paracelsi antecessore scriptum est. Nae si crudum & agreste mel Democrati, Pythagorae, Pollioni, Baptistae, Pythagoreis denique & Cyrnijs salutem cum vita longa attulerit: quanto illud magis praestiterit depuratum, & in summum nutritionis gradum perductum? Epicurei verò, qui summam salutis & voluptatis rationem habebant, Ambrosiam continuo comederunt (ut Tzetzes refert) quae ex decima mellis parte constabat.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
