# Insectorum theatrum 51.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 51.1 to 51.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/51.1

Acsi assiduo ejus usu dolores arcerent, et a morbis immunes sani viverent: Mirificè auribus exulceratis auxiliatur mel per se tepidè infusum, praesertim si faetores simul adsint. Quinetiam ut in earum sibilis, sonitibus, inflammationibus, mel Atticum instilletur jubet Galenus; Mel, Butyrum & oleum rosaceum, ana tepidum, auriculae dolenti infundit Marcellus Empyricus; Idem quoque mel cum infantis stercore subactum, in visus hebetudine & albugine valde laudat. Oculorum epiphoras, tum in hominibus, tum in equis, hoc modo tollit Vigetius. Primùm infra oculum sanguinem detrahit, & eum usque ad sanitatem melle optimo inungit. Cavendum tamen (ut non malè meminit Columella) ut quotiescunque melle oculi unguntur, circumlinantur priùs pice liquida & oleo, ne à muscis. apibus & vespis infestentur. Audi etiam quae ad claritatem visus narrat & commendat Marcellus. Mel in quo apes fuerant demortuae, nitidum & purum oculis instelletur: vel capitum apum cinis cum melle, oculos claros reddit: & rursus; Mel Atticum cum primo infantis stercore & lacte nutricis commisceto, eoque hebetes ex quacunque causa oculos inungito. Sed priùs aegrum erectum ad scalam alligabis; quia tanta vis medicamenti est, ut eam aliàs patienter ferre nequeat. Cujus beneficium tam praesens, ut tertio die abstersâ omni maculâ visum acutissimum efficiat: Suffusionem oculorum curat fel vulturis cum marrubij succo, (qui duplo pondere fel superet) & mellis dupla. Gal. in Euporist. Alibi etiam, fellis testudinis marinae partem unam, mellis quadruplo immiscet, & illinit. Serenus vero istiusmodi Oxyderticon praescribit. Hyblaei mellis succi cum felle caprino, Subveniunt oculis dirâ caligine preßis. Infantibus butyrum cum melle exhibeto: nil enim utilius in dentitione & oris ulceribus. Galenus solo melle gingiuas eorum confricari jubet: ad dentium enim generationem, conservationem, nitorem, abstersionem mirè conducit. Ad dolorem item faucium, Si Arabico melli jungas agreste papaver, sanat ipsum: imo aliquando Simplicibus Lymphis confunditur aëreum mel: & egregie, teste Sereno atque Plinio, arescenti in febribus linguae, Cynanchae, uvae, cunctisque gutturis, faucium & tonsillarum vitijs medetur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
