Latin
52.1 to 52.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 52.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec mittamus; &potuum ciborumque mellitorum genera enumeremus. Potus melliti sex praesertim a veteribus recensentur. Hydromeli, Oenomeli, Oxymeli, Apomeli, omphacomeli, Thalassomeli. Hydromel κελικράτον à Polluce et Nicandro vocatur, atque etiam Hesychio: ejus Compositionem Galenus, Plinius, Aegineta &Dioscorides tradiderunt his verbis. Hydromel Galeni. R. aquae font. dulcis &depuratae B. viij. mellis opt. ib. i. coquantur igne lento vase terreo, &spumam innatantem saepe exime; coquito ad intentionem. Si mox bibendum sit, aquosius fiat: si reponendum, diutiùs coquatur, nam incrassatur, ut julepus, diu quidem servatum, sed in partes aegri remotas altius penetrat, &in bilem citiùs convertitur. Alias quoque varias facultates coctio ei acquirit, quia parum coctum inflat magis, aluumque subducit, &minus nutrit. Diutiùs coctum, inflationem dissipat, magis alit, minus purgat. Aromatizatur pro libitu, croco, Zingibere, gallia moscata, liguo aloes, &c. Fit etiam alio modo ex mellis lib. j. aquae lib. octo, fermenti uncijs tribus. Omnia ligneo dolio tradantur, relicto trium vel quatuor digitorum spacio vacuo, ut liberius ferueat. Vbi vero deferbuerit, obturato vase &diligenter orbibus munitio, tertio post mense fit potabile. Hydromel Plinij. R. imbris puri &per quinquennium servati lib. 12. coque ad tertias, cui adde tertiam mellis veteris partem, ac Syrio ardente per 40. dies Soli exponito, atque ita expositum decimo die obturato vas: hoc vocatur Hydromeli, vetustate saporem vini assequens, nusquam laudatius quàm in Phrigia compositum. Dabatur appetentibus vinum aegris, sed jam a multis annis damnatum. Hydromel Aeginetae. R. succi malorum cydoniorum contusorum, lib. V. aquae font. Sextar. X. coque donec flaccida fiunt; ablata ab igne, refrigescant. Cola; ac expressa mala abjicito; huic aquae mellis dimidium addito, coquito, despumato, donec pars octava fuerit consumpta. Quidam è dulcibus malis pyrisve eodem modo conficiunt. Hydromel Dioscoridis. Fit duabus aquae pluviae veteris ad unam mellis partem additis, &insolatis: sunt qui hydromeli appellant, quia e melle elutis aquâ favis confici folet. Sed meracius fieri non convenit; quia eo modo praeparatum ex abundante ceragine aegros laedit. Hydromel, ubi diutiùs fuerit repositum, mediâ aetate vino oligophoro, aut lorae, in reparandis viribus respondet. Quare in inflammationibus sedandis ijs etiam praefertur.