Latin
53.5 to 53.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 53.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Homerus tamen, &major poetarum pars Nectar pro potu habuerunt, Oenomeli Dioscoridis sic paratur. R. vini veteris sextar. duos, mellis opt. sextar. j. Aliqui ut celeriùs praeberi possit, cum vino mel coquunt, &transfundunt. Alij utilitatis gratia ad sextarios sex musti ferventis, vnum mellis adjiciunt; &ubi ferbuerit, vase recondunt; dulce enim permanet. Vsus vini melitites hic est. datur in longis febribus quae stomachum cruditatibus collectis infirmarunt. Aluum leniter emollit. Vrinam ciet. Ventriculum expurgat; prodest morbo articulari, renum vitijs, imbecillo capiti, &muliebribus abstemijs: odoratum siquidem est, et corpus alit. Vomitum provocat ex oleo propinatum, daturque utiliter ijs qui venena hauserunt: uti etiam languidis, pulsu imbecillo, peripneumoniâ &tussi laborantibus, &ijs qui immodico fudore exoluuntur. sed tum Hydromelite dilui aequum est: Galenus meliprimam septimanam cratum etiam dilutum ijs praescribit, quibus non ultrà rigor producitur, idque forti admodum existente natura. Sunt qui in febribus vinum hoc prorsus damnant: Sed hoc de quibus dum febris temporibus intelligendum.