# Insectorum theatrum 53.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 53.5 to 53.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/53.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/53.5

Homerus tamen, & major poetarum pars Nectar pro potu habuerunt, Oenomeli Dioscoridis sic paratur. R. vini veteris sextar. duos, mellis opt. sextar. j. Aliqui ut celeriùs praeberi possit, cum vino mel coquunt, & transfundunt. Alij utilitatis gratia ad sextarios sex musti ferventis, vnum mellis adjiciunt; & ubi ferbuerit, vase recondunt; dulce enim permanet. Vsus vini melitites hic est. datur in longis febribus quae stomachum cruditatibus collectis infirmarunt. Aluum leniter emollit. Vrinam ciet. Ventriculum expurgat; prodest morbo articulari, renum vitijs, imbecillo capiti, & muliebribus abstemijs: odoratum siquidem est, et corpus alit. Vomitum provocat ex oleo propinatum, daturque utiliter ijs qui venena hauserunt: uti etiam languidis, pulsu imbecillo, peripneumoniâ & tussi laborantibus, & ijs qui immodico fudore exoluuntur. sed tum Hydromelite dilui aequum est: Galenus meliprimam septimanam cratum etiam dilutum ijs praescribit, quibus non ultrà rigor producitur, idque forti admodum existente natura. Sunt qui in febribus vinum hoc prorsus damnant: Sed hoc de quibus dum febris temporibus intelligendum.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
