# Insectorum theatrum 54.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 54.1 to 54.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/54.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/54.1

Interrogatus Romulus quidam Caesaris hospes, supra centum annos natus, quanam ratione corporis illum animique vigorem tamdiu retinuisset; foris oleo, intus mulso (cum Pollione illo) respondit: ut magis demiremur mulsi usum, qui multus antiquis ideo fuit, quoniam illis erat persuasum: omnem animi asperitatem dulcibus succis mitigari, spiritus leniri, meatus molliores reddi, atque per-flatiles, morumque etiam medicinam esse Plinius Oxymeli sive acetum melitites sic fit, ex Plinij sententia. R. mellis lib. vi. aceti veteris heminas quinque, salis marini lib. j. aquae pluviae quam Galenus non probat, Sextar. V. Omnibus feruefactis decies, mox Soli expositis atque inveteratis, oxymel confit. Verùm ultra annum non durat. Omnia ista quemadmodum & vina factitia, a Themisone summo authore damnantur. Galenus sic parat. Melli optimo despumato tantum aceti vini addito, ut aegroti gustui arrideat: coquantur ad bonam unionem: & quando uti voles, aquam pro arbitrio miscebis: satis autem coctum est, cum spumam ampliùs non rejicit. Sunt qui has compositiones forte paulo aliter proponunt: & Dioscorides a Mesue, Nicolaus ab utroque dissentit. Apud Mesuem decem illius formas reperies. Apud Nicolaum, quantum vidi, septendecim: alias simplices, alias vero è squilla, thymo, iride, & alijs herbis radicibusque compositas. Gesnerus item Oxymel Helleboratum introduxit, quod non parùm commendat in Graecâ sua ad Adolphum Ottonidem epistola. πρὸς τὸ λεπτύνειν τὸν χμοὺς παγντέρους τε καὶ γλίσχρους, καὶ τοῦ ἀπορύττειν ἔνεκα: μάλιστα δὲ εἰς τὸ μεταποροποιεῖν, ὡσφάση, τυτέσιν ἀπὸ κέντρου εἰς ἐπιρανίαν ἄγειν χρώμενος. Quas verò in melancholia, cachexia, hydro pe, epilepsia, & febribus abigendis vires obtinet, passim in epistolarum ejus libro invenietis, ubi etiam oxymellis helleborati majoris & minoris descriptio vobis proponitur. Apomeli Philagrij ex Aegineta. R. favorum melle repletorum alborum lib. j. aquae font. lib. iij. & semis. confracto favo & expresso, aquam cum melle unitam coquito, donec spuma ipsius & quod velut cerosum supernatat, paulatim ablatum fuerit, refrigeratum vase accipito. Leviter refrigerat, asserente Galeno, ideoque in Phlegmone & lassitudine febrili multum conducit. Avicennae syrupus de melle idem cum hoc videtur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
