Latin
54.5 to 54.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 54.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Apud Nicolaum tres Apomelites species videris, apud Aetium, Oribasium, Actuarium, adhuc plures. Variantur enim pro natura aegri &morbi; quae nos ratio induxit, ut delibare eas magis vellemus quam pleniùs depromere. Bibitur tota aestate refrigerij nomine; quo tempore (praesertim ubi acescerit) cuilibet exhiberi potest. Mediae naturae inter mulsum &oxymel habetur. Galenus. Confert etiam ad educendum sputum, vrinam mouendam, aluum subducendam, &humores attenuandos. Aeginet. Ruelius Omphacomeli (quod non rectè Grapoldus mel acerbum transtulit) fit ex succi uvae immaturae Sextarijs tribus, mellis sextario uno, simul coctis, vel ad dies 40. insolatis. Finito fervore, in vas probè coopertum ponatur, &usui servetur. Eodem fere modo paratur Melomeli ex cydonijs, Rhodomeli ex rosis, mel mirtites, Rhoites, Rhodostacte, &c. quorum descriptiones &usus ex Aëtio petere licebit. Thalassomeli constat aequis partibus maris, mellis, &pluviae defecatis, &in picato vase per Canis aestum insolatis. Sunt qui maris partibus duabus unam mellis adjiciunt, ac vase condunt. Vtrumque vim purgandi habet, sed hoc multò imbecilliorem. Gorraeus. Sapore &odore gratum est, clementer purgat, sine omni stomachi vexatione. Plinius Atque hactenus de potionibus mellitis. Ciborum genera quae ex melle &alijs mixtis in usu apud Antiquos fuere, ante oculos proponere, nimis mihi arduum esset, &lectoribus taedium afferret: Ideò illa recensere non erit opus, &fortassis impossibile. Nam diversae &variae gentes diversimodè mel cum alijs miscebant, nempe cum lacte, cibo, farina, tritico, caseo, aut sesamo: unde χόρια, ἄλεύρα, ὅμπναι, κάνδυλοι, σησαμίδες, μελίπηκτα.