# Insectorum theatrum 56.6-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 56.6 to 56.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/56.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/56.6

Medicinam quod attinet: in medio est quodam modo calfacientium, refrigerantium, humectantium, siccantium, emollientium; habet aliquid crassarum item partium, & meatus obturantium ideò: non solum siccat, sed per accidens humectare videtur perspirationes prohibendo. Vnde & materia est aliorum pharmacorum. Ipsa autem per se, ex leviter concoquentium numero fuerit, quae foris apponuntur; habet enim parum ex discussoria et calida facultate, cujus quàm multùm mel ipsum particeps existit. Sorbitione dysentericis medetur, milij magnitudine grana decem cerae devorata, lac nutricibus in mammis coagulari non patiuntur. Dioscorid. Aëtius trium ervi granorum magnitudine exhiberi jubet. Anonymus quidam contra capitis dolorem & malignos humores ex febre aliasve ortum, hoc remedium praescribit. R. Cerae virginae, q. 5. eam ad ignem emolli ita ut pro libitu distendi possit. Cum ea caput aegroti rasum, tanquam pileolo contegat, illique pileum canabinum superinducat, ut non decidat. Atriduo abjiciatur, vel tandiu retineat ejus usum, donec senserit dolorem abijsse. Cerâ cavo et dolenti denti impositâ, specillum candens saepe adhibeto. Archigenes.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
