Latin
58.1 to 58.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 58.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aetius κη ἡ τρυκτοῦ λευκοτάτι in unguento Martiato meminit; &Paulus λευκοῦ προτρόκτι habet. Nigra cera, vel est naturalis, qualis in Mollucis insulis &Americae plurimis locis ab apibus ipsis colligitur (uti in Theveto et Navigationum centurijs legimus) vel artificialis, addito chartarum cinere. Miniata sive Inda rubescit, Anchusae admixtione vel etiam cinnabrii. Est &alia cera rubrae species, dura, et sublapidea, sed fractu facilis, quâ consignatas literas mercatores clausissimas esse autumant. Nebulonum tamen aliquot peritia ita resignantur, &sine noxa vicissim occluduntur, ut ne vestigium quidem fraudis ullum appareat; quam artem licet summus impostor Pennio, dum Lutetijs esset, ostenderet, tamen ne illam malefico hoc seculo revelatet, pietas prohibuit. Europaea natura familiarem colorem imitatur: Flavum scilicet. Nunc autem rerum color &varietatis ita nos effascinavit, ut natiuis haud contenti coloribus, Punicam, Americanam, Indorumque imitemur ceram; imò his viridem, fuscam, spadiceam, caeruleam adjiciamus, ex aere viridi, alijsque pigmentis, &pauca terebinthina conflatam. Propolis Kur secundum Arabes expositores vocatur, à Graecis σμόνιον, σάμυλις, πόπολις, ἄιγεσρος. Germanicè Vorstotz. neben Wachs, Wachs Winden, stop. Wachs. Helvetice (ni fallor) Bet, &Binnen trost. Angli Hive drosse appellant. Hispani el vetun de las colmenas. Scribonius illam pro cera virginea accipit; syluaticus pro faece aluearium perperam interpretatur. Andreas Bellunensis sorditiem parietum vocat, aliosque pro Bdellio eâ abuti affirmat, Quidam propolin stillare ab arboribus contendunt; alij primum favum esse concertant. Est autem revera crassior quaedam materia flavescens, odorata, styracem referens, &in mastiches modum ductilis, cerae finitima, nondum tamen cera; quâ omnis frigori pluviaeque aditus obstruitur. Tertia scilicet illa est materia, nigra &acris odoris, Mitys ab Aristotele, Commosis, a Plinio &Gaza dicitur. Secunda σισσόκηρος, quasi materia ex pice atque cerâ composita. Tertia Propolis, mediae inter haec duo stabilimenta atque ceram naturae, ac foramen aluearium denssimè constructa, maxime autem aestate. Itaque vocatur Propolis, quasi suburbanam dixeris: quoniam apes prae ipsis foribus ante alueum aedificant.