# Insectorum theatrum 61.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 61.1 to 61.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/61.1

Fucus, qui inter apes nascitur, de die in mellarias cellas abditus manet, nocte verò, cum apes dormire observaverit, eorum opera invadit, vastatque alueos. Hoc illae cum intellexerunt, (plurimę enim apium dormiunt nempe defessae, paucae vero excubant) cum viderint furem, verberant eum modice & leniter, expelluntque alis, & in exilium projiciunt. Iste verò non ob id corrigitur, suâ naturâ, piger & vorax, est duobus malis praeditus, intra favos se abdit. Vt verò ad pastionem apes profectae sunt, ille rursus opus invadens, quod suum est facit, confercit se melle, & depopulatur thesauros dulces apium. Eae è pastione redeuntes, cum ei occurrerint, non amplius leniter eum verberant, neque tanquam essent in exilium eum eiecturae, sed aspere aculeis invadentes percutiunt latronem, nec amplius mulctatur increpationibus, sed voracitatis, & gulae nimiae poenas vita persolvit. Apiarij haec dicunt, ac mihi persuadent. Fucorum faetus, editur sine duce; apum nunquam. Illorum enim genus ortum habet à regibus. Sunt qui fucorum faetus aliunde portari affirmant, ex cerinthi, oleae, vel arundinis floribus. Sed haec opinio infirma est, et cum nulla ratione consentit. Aristoteles ex anibus longioribus ac porrectioribus copiam tum fucorum tum furum oriri affirmat, quod sine dubio vel ab antiquis philosophis, vel meliturgis sui temporis acceperat. Ex putredine etiam eos nasci nonnulli referunt; ex mulis putrescentibus Isiodorus, ex asinis Cardanus, ex equis Plutarchus atque Servius. Alij fucos ex apibus degeneratione quadam factos existimant, postea quam aculeos perdiderunt, tunc enim fuci fiunt, nec mella colligere deprehenduntur, viribusque veluti castratis, pariter & nocere & prodesse desinunt. Quidam contrà, apes ex fucis originem ducere affirmant, quia longa nos experientia edocuit, eò majorem esse quotannis examinum numerum, quò major fucorum multitudo. Caeterùm illa mihi conficta magis videtur quàm vera ratio: non enim quia (ut in prosperis fit annis) multi fuci nascuntur, plura propterea prodent examina: sed contra, quia multitudo apum ex caeli clementia mellifluique roris ubertate crescit, ex humoris superflui abundantia, major perinde fucorum nascitur proventus, vt recte philosophus collegit. Vel si hoc illis donemus, Quo fuerit major fucorum multitudo, eo majorem quotannis fieri apum proventum: tamen haud exinde concludere debemus, debere apes fucis vitae originem, sed illis, ob ejusdem conservationem obę ratas esse atque obnoxias, dum multi in incubationis tempore multum vigoris subministrant apum faeturae, plurimum (ut Plinij verbis utar, lib. 11. cap. 11.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
