Latin
61.5 to 61.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 61.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
)ad vegetantem illum calorem conferente turbâ. Sunt qui fucos in mares &faeminas diuidunt, easque coitu propagare speciem contendunt, quamvis (ut Athenaeus scribit) fucorum coitus, ut &apum, nunquam adhuc a quoquam fuit conspectus. Verùm cum Vespae, Bombyliones, &reliqua favigena insecta aliquando (licet rarò) à nobis ipsis &Aristotele coire visa sint, equidem cur per nimiam apum &fucorum modestiam, qua scortationem veneremque publicam oderunt, Veneris usum illis eripiamus, nullam causam agnosco. Coeunt enim, ut pudica hominum gens, sine arbitris; illamque prostibulorum in luce &oculis omnium turpissimè volitantium ἀναιγοντίαν pudore suo insito condemnant, Diximus in apum generatione, quosdam apes mares, fucos faeminas fecisse. Verum cum (instante mellificio) eos tam acriter puniunt alueis ejectos, et morte etiam afficiunt (qualem genitricibus inferre vim, reliquas offuscaret apum virtutes) vix eos faeminas statuerim. Quem igitur in aluearibus usum obtinent. Anne fucus plane ἀσυντελὴς, ἀτελῆς, ἄεργος, ἄκιντρος, ἀλειτέργητος, ἀσύμβολος, μηδὲν εἰς τὸν κοινὴν συμρέρων, ut è Graecis plurimi scripserunt?