# Insectorum theatrum 62.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 62.1 to 62.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/62.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/62.1

Quin & Vergilius sic cecinit, Lib. 4. Georg. Immunisque sedens aliena ad pabula facus: ,qui munere omVbi immunem Festus accipit, pro inerte, desidioso & inutili operam, ut vel nino omni vacaret: nisi fortè improborum ritu illi rei det Tales item mulialienis sudoribus sese alat, vel rempub: totam perturbet. eres facit Hesiodus, dum eas cum fucis parat, οἱ δεντεθει μένοντες ἐπηρορίας, κατὰ σιμβλυς ἀλλότριον κάματον σρότερην εἰς γαστερ ἀμῶνται id est, uti ego interpretor. Qui segnes resident contectis aedibus, atque Sudorem alterius propriam furantur in aluum. Sed majoris fidei authores varios fucorum usus proponunt. Nam si pauci fuerint inter apes, reddunt eas in opere magis diligentes, atque sollicitas, non exemplo (vivunt enim perpetuo otiosae) sed quia ad continuandam in aduenas liberalitatem studiosiùs in mellificina laborant. Praebent item signa maturi mellis: nam cum mel perfectum est, magnam eorum copiam interficiunt apes, ne nocturnis (ut solent) depraedationibus ipsum exhauriant, nam (ut recte Aelianus lib. 1. de animal. Cap. 10.) fucus totum diem in mellarijs sese cellulis latet quietus; nocte vero cum apes somno sepultas animadvertit, ipsarum opera invadit, vastatque alueos. Verum (nisi Bartholomaeus nobis imponit) non usque ἄυνακτοι versantur: Sed regias mansiones extruunt, amplas, magnificas, in apice & meditullio favi specioso cooperculo insignes. Sunt igitur otiosi (ut cum Aristotele dicamus) si mellificium aut rorilegium spectes; Sed si architecturam, opifices. Nam sicut apes fingunt fucorum favos juxta regum aulas; ita fuci vicissim regias aedes extruunt, quâ de causa ab apibus, jam adulto& ipsi & ipsorum (si qui fuerint) pulli aluntur. Loculi fucorum rum pro corporis ratione ampliores, favi autem minores: illi à semetipsis, hi vero ab apibus fabrefacti, quia aequum non fuit tantam operarijs vilibus & conductitijs cibi portionem, quantam filijs familias concedi. Tzetzes in elegantissima sua poesi, & alij quidam Graeci, fucos item apum promos constituunt ὑδρορόρης, biandissimumque calorem ijs insuper assignant, quo incubantes apum faetus fovere, et vegetare perhibentur. Sic item Columella: ad procreationem sobolis apibus nonnihil fuci conducunt, insidentes seminibus quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam & educandam novam prolem, familiariùs admittuntur: exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur. Et Plinius lib. 11.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
