Latin
63
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 63
Unproofread scanNot analysed yet
vel potius, caeterorum fucorum intus relictorum alas ipsae a pes comedent. Sic enim Aristotelis verba habent, κὲν κηρῆνος τὸ περὸν ἀπρκρίσας ἀρῆτις, τῶν λοι πῶν αὗταὶ, τὰ πτερὸ ἀπεσθαιόσι. Neque enim verisimile est apes sibi mutuo alas adimere velle, neque fucos apibus tantam vel audere vel posse inferre vim: quare ut Plinius erravit ετος pro ἀυτει legens, ita non parum hallucinantur, qui τῶν λοι πῶν ad apes referunt non ad fucos. Quid vero de fucis somnia portendunt, quam in arte Hieroglyphica materiam ministrant, id Apomasaris ex Persarum &Aegyptiorum scholis aperiat. Abundè nos nostro instituto &voto satisfecerimus, si veros eorum usus, veram naturam, generationem, degenerationem, descriptionem, nomen ostenderimus. Hieroglyphica vero emblemata, morumque praeceptiones quod spectat, ingentem ipsorum sylvam vel mediocre quoduis ingenium ex ipsorum vitae instituto facere sibi potest: neque opus habebit ad abstrusiores illos Aegypti sacerdotes sese conferre. Arist. lib. 9. Proprium furibus genus esse aliqui existimavere inter apes grandissimis hist, cap. 40. sed nigris, aluoque quam apis utilis ampliore, fucis minore; ita appellatis Plin. lib. 11. quia furtim devorant mella. Fucorum praesentiam apes ferunt, eaque gauFur. Aristoteli dent nonnunquam quasi salutari. Fures autem cum naturâ invisi sint apibus εως dicitur, absentibus illis irrepunt, thesaurosque mellis divastant atque devorant. Imo φῶειος, Hesychio: unde quidem adeo sese interim replent, ut prae repletione exire aut resistere neque arbitror latiuntes, facilè ab apibus reversis &severè corrigantur, &pro meritis justè innum manasse terficiantur. Nec solum apum cibum abliguriunt, sed etiam in earum cellunomen. lis furtim pariunt; quo saepe evenit, ut non minor furum fucorumque proventus, ac legitimarum apum conspiciatur. Hi autem neque mel colligunt, neque aedes erigunt, neque quicquam laboris mutui cum apibus suscipiunt, qua de causâ custodes habent, qui diurno tempore defessas noctu observent, &à furibus tutas faciant &securas, qui si furem viderint ingressum, aggrediuntur ac verberant, &pro foribus exanimem vel saltem semianimem relinquunt. Saepe item sit, ut fur melle satiatus nequeat aufugere, sed ante alueum volutetur, donec exeuntes vel redeuntes eum offenderint, ignominiaque &ludibrio notatum morte affecerint. Aristoteles nullum furi munus assignat: Verùm ego Vsus. in hunc finem natum cogito, ut injurijs offerendis apum acuat animos, &ad vigilantiam justitiamque majorem ipsas excitet. Nec enim in Christiana repub. alium furum usum perspicio; famae, bonisque proximorum incredibili fraude insidiantium. CAP. VIII. De Vespis. Hebraicè, Tsirgna. Nomen. Chaldaicè Deibrane. Syriacè Gnargnitha. Arabicè Zamber. Anglicè a Waspe. Germanice eine Wespe. Belgicè Harsel. Italicè, Vespa, Vrespa, Moscone. Vespa dicitur. Gallicè Guespe. Hispanice Vespa &abilpa. Gothicè Bool getingh. Slavonicè Wols. Illyricè osa. Hungaricè Daras. Latinis, Vespam dici. Calepinus notat, quia vesperi muscas venatur in cibum.