Latin
65
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 65
Unproofread scanNot analysed yet
Diameter orbium, ad quintum usque, duodecim circiter digitorum: à quinto reliqui fastigiatim coarctantur, ut ultimus ad quinos senosue digitos porrigatur. Major orbis primum quidem tabulatum continebat, antiquae arboris ramo appensus, crustâ superne ad omnes ventorum &pluviarum injurias satis munitus. Infra, sexangulares cellae confertissimae: medias verò concamerationes innumerabiles, vesparum multitudo compleverat, folliculo quodam tenuissimo pro tegumento uniuscujusque loculo superinducto; quorum aliquot quum sustulisset Pierius, animadvertit vespas capitibus in imum adductis domos eas omnes complevisse. Quae verò in inferioribus erant tabulatis Embryonum &Vermiculorum instar imperfecta, eo item tegumento praetenui tanquam hyberna cochlea munita, in benigniorem verni temporis horam asservabantur. Quae sanè aedes licet gravis sequeretur hyems, integrae manserunt &incorruptae. Tandem expectante Pierio, quid illis sub vere vermiculis fieret, naturam nihil ulteriùs fecisse animaduertit. Fabrica tamen apud eum remansit, non sine magna spectantium admiratione, tantum artis &ingenij, tantumque in tam operoso aedificio perseverantiae bestiolis his inesse obstupescentium. Haec Pierius. Tales item nos multas vidimus, dispari omnes formâ; nunc lyram, nunc Charchesium, nunc Pyrum, nunc fungum, nunc utrem sive obbam repraesentantes. Materiam verò favorum, alij confusam, congestitiam, corticeam, &arancosam esse affirmant. Ego savè levem semper vidi, &quasi chartaceam, aridam, translucidam, gummosam, et in tenuissimas laminas auri foliati instar redactam, vento facilè huc illuc agitatam, &plerumque à basi sursum turbinatim crescentem. Locum hujus aedificij quod attinet, diversus censetur. Nam duce amisso, in foraminibus arborum vel parietum sublimibus e luto nidos faciunt. &quorundam testimonio (licet ego nunquam repererim) in his ceras: Sed si ducem habeant, sub terra nidificant, cellis sexangularibus pro pedum numero atque apum more constructis. Favi ad modum fungi latioris, orbiculares formantur, è quorum centris exit quasi brevis pediculus quo favus fixus terrae arborive adhaeret, vel alteri fortassis favo annectitur. Vxoribus vero sive Matricibus mariti ita indulgent, praesertim grauidis; ut nec laborare eas permittant, nec cibum quaerere: sed ipsi advolantes cuncta advehunt, faeminas intra vespetum quiescere, veluti jubent. Quae qui animadvertit, singula, Vesparum item operam, diligentiam, artem, sudorem, laboremque, fateri necessum habet. Iracundiam verò atque ἐξυθυμίαν Vesparum non solum galli unguibus &calcaribus eorum nidos turbantes sentiunt implacabilem; sed etiam omnes irritatores: unde natum proverbium σρηκίαν ἐειθίζειν. Cujusmodi etiam quid in Hippocratis tumulum scribebatur his verbis, κ πὸς ἐγώρης στροῦκα τὸν καιμώμενον. Quinetiam Aristophanes in Vespis, saevam, morosam, iracundam, pugnacem, gentem ubi uno verbo describere voluit, δισρηκομένους appellitat. Clemens quoque Alexandrinus Stromatonm. quando vitiorum hominibus insidiantium acerbitatem declararet, ουτα γὰρ (inquit) οἱ ἀνταγωνισταὶ παχεῖς καὶ ὀλυμπικοι, σρηκῶν ὡς ἑιπεῖν εἰσὶ δριμότεροι, καὶ μάλιστα ἥδονὴ. Id est: Isti. n. obaesi adversarij atque Olympici, vespis (ut ita dicam) sunt acerbiores, ac praecipue voluptas. Cui addamus Themistij orationem quandam, in voculas malevolorum multorum hostium currentis; iρεθαι (inquit) ἐπ ἐμαύτου οἷον ἐσμὸν τινα σφηκοῦν κεκεντραμόνον. Differentia. Lib. II. Cap. Albertus lib. Aristot. 9. Hist. Lib. 11. cap