# Insectorum theatrum 67.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 67.5 to 67.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/67.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/67.5

liquido constat) ejus in partes totus abeo, illiusque sententiae ambabus quod dicitur palmis lubens applaudo. Qualis verò à coitu Vesparum sit ortus & quomodo absoluitur, Aristotelem Pliniumque ejus interpretem audiamus. Duces ubi locum sibi sub terra, saxorum rimis vel in tectis (ut saepiùs vidi) stramineis opportunum delegerunt, favos ineunte aestate confingunt: & Vespeta, sive cellulas paruas (σοηκονεῖς vocant Graeci) constituunt tetrapylas; id est, quaternis foriculis; in quibus vermes, non matrices nascuntur: quae cum increverint, rursus altera ampliora effingunt, quorum item proles cum creverit, alia faciunt, ita ut senescente autumno, plurima amplißimaque vespeta condita habeantur, in quibus dux (quae matrix vocata est) non insuper Vespas, sed sui sexus matrices jam procreat, quae quidem supernè per summa vespeti, vermium specie multò grandiorum gignuntur, in cellulis continuatis quatuor numero, aut paulo pluribus, alioqui increscendi ratio ducibus, eadem quae Vespis. Faeturam modo apum instillant ad latus cellularum favi, & parietibus admovent. Non in omnibus cellis simul inest, & aequabilis saetus, sed inaequalis & barbarus (inquit Plinius) & in alijs jam grandiusculis, ut vel queat volare. Alijs in nympha est, & membrana velatur (quasi Aurelia) alijs adhuc in vermiculo. Excrementum vermiculis tantum, ut & in apum genere, & manet faetus immobilis, cum in nympha est, & membrana obtegitur; eodemque anni tempore, & die inae qualem videris: nam aluis evolat, alius in Nympha haeret; alius se voluit, alius immobilis videtur, alius in vermiculo: Autumno omnia ista, non vere. Plenilunio maxime excrescunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
