# Insectorum theatrum 68.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 68.1 to 68.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/68.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/68.1

Hic igitur advertendum, Vespis deesse examina, easque per aestatem regibus subjici, hyeme autem γυναικοκιανίαν praevalere. Deinde sobolis renouatâ multitudine, ad mares redire imperium, breve illud quidem & caducum, sed iustissimis legibus administratum. Sed faetus tamen non partu provenire vi detur (inquit Aristoteles) quia statim auctior, quàm partus Vespae patiatur, existit. Sterilis illa quidem tanti philosophi & jejuna ratio. Quid ni. n. Natura tam citò rem a legitimo partu absoluere & augere possit, quam in generatione ex putredine? Recordemur avium pullos; quam perexiguo tempore testa semel exclusi plumescunt, incedunt, vescuntur, augescunt, adolescunt; & tum Philosophum vix probabili ratione usum fuisse, facile videbimus. Matrices maximo numero oriuntur; si anno proximo vesparum & imbrium copia praecesserat. Aristot. Vermiculi antequam in Nympham transeunt, oblongi sunt, vermiculis in carne (υλὰς vocat Hippocrates) & in avellanis nascentibus non dissimiles, albicantes, incisuris notabiles, extremo corpore crassiore, Linea nigricante per dorsum transcurrente, sine pedibus, non repentes, sed huc illuc volutantes atque moventes. Deposito faetu tenui quadam pellicula cellas obvestiunt, quâ ubi ad perfectionem ducuntur perfracta, egrediuntur in lucem, & à biduo volucres circumvolant. Aristoteles vesparum duo tantum genera facit, alterum ferum, alterum placidius. Ferum illud genus rarum est, nascens in montibus & syluis, & pariens non sub terra, sed in quercu; grandius, porrectius, nigrius, varium etiam & longius, fortiusque aculeatum, ita ut acerbius pungat quàm placidiores, aculeo .n. majore quàm ex portione sui corporis spiculatur. Αιτίζεσι juxta Aristotelis sententiam, & caesa arbore, hyeme avolare conspiciuntur. Exigit hyemem in latebra, & semper in materie arboribusue versatur. Hanc speciem semel tantùm in syluâ Essexiensi observavi magnâ cum vitae iacturâ, dum forte simplicium colligendorum gratiâ cum Pennio profectus temerè errarem, et unico stipatus famulo eorum nidos curiosule nimis spectarem: quo veluti irritamento totum examen magno cum impetu evolavit, & nisi (magnâ Dei providentiâ) in manibus genistae aliquot ramos (quibus insecta comprehendere soliti fuimus) in tulc lam & defensionem nostram portassemus, temeritatis poenas dedissemus, actumque de salute, imo de vitâ quidem fuisset; nam ad intima syluae loca nos insequebantur, nec diu nobis aduolare non desistebant. Anno 1582.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
