# Insectorum theatrum 68.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 68.5 to 68.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/68.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/68.5

in summis Cartmeli montium jugis inter petras, duas Vesparum species inter se acerrimè pugnantes observavi, nihil inter se nisi magnitudine differentes. Majores viribus confidebant, factione & multitudine minores, sex. n. è minusculis contra unum majusculum pugnabant, non aërio usae certamine, sed in gramine pugnam ineuntes: Vnde colligo, majores minorum nidos melle faetuve spoliare solitas, vel alias ijs injurias fortè offerre. Diu multumque inter ipsas certatum est, nec post duas tresue horas integras, etiam sole ardentissimè micante, praelio finem fecerunt. Sunt enim ad vindictam paratissimae, & in vindicta sumenda tardissimae: adeò audacter & furiose hostem aggredientes, ut ipsis Mars haud dicere ausit neque aequiparare virtutes suas: tam miram audaciae indolem tantillis bestiolis instillavit Deus, tam animosos spiritus natura insevit. Duas item vesparum species ex Hungaria & agro Viennensi acceperam, tali qualem vides figura, dorsis iuteo atroque variè pictis, corniculis huic pilosis, illi glabris; vtrasque vulgo vesparum tertia ferè parte majores. Vespae Ichneumones nuncupatae, caeteris sunt minores: phalangia perimunt, occisaque in parietinas secum advehunt, deinde luto illinunt, atque ex ijs incubando suum procreant genus. Aristot. Ideo (inquit Niphus) dicuntur Ichneumones, quoniam ἰχναι, sive exiles et graciles videntur. Hanc Vespam cum solitaria illa confunderem, in terreis muris & aggeribus congestis nidificante: quae ante ostium foraminis lutosum porticum aedificat; Longitudo ejus fere duos digitos transversos aequat, interius quasi levigato luto emplastratur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
