# Insectorum theatrum 69.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 69.5 to 69.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/69.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/69.5

Ferae autem & ἀγριοι, ἡμερωτέρειs vivaciores habentur: hae siquidem juxta vias semper & semitas nidificantes (unde ἐνόδοι dictae Homero) varijs exponuntur injurijs, & vitae brevitati majori subjiciuntur. Vitae. a. pusillae brevitas, vera ejusdem tenacitate compensatur. Nam si aluos ipsarum à capite, atque hoc à pectore, sejunxeris, diu tamen postea semper erunt, aculeoque exerto tangentem non levius ferient, quàm si adhuc individuae totaeque in vivis essent. Guillerinus libro de conchis, eas quotannis senectutem exuere audacter scribit; quae tum sane (nisi vigilans, quod voluit somniavit) aliquando iu Vespetis reperiretur. Apollonio ὁμοβοροι, Aristoteli μηλοβοροι dicuntur: quamvis non solùm crudis carnibus, malisve maturis vescuntur; Sed etiam pyris, prunis, uvis, floribus fructibusque varijs, nec non ulmorum succo, saccharo, etiam melle, & ferè quicquid sertim gente serpentum carnem exedunt, quo alimento mortiferos ictus faciunt. Muscas item venantur grandiores, apibusque innocuis, & de Repub. humana, optime meritis non parcunt. Pro loci natura varia illis corporis ani. Locus. mique forma contingit: nam triviales commercio hominum atque animalium assuefactae, mitiores videntur; eremitae atque solitariae, asperiores, imo illas ἐλοὰς vocat Nicander, id est, perniciosas.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
