# Insectorum theatrum 74.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 74.1 to 74.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/74.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/74.1

Neque enim de officiorum & munerum dignitate rixantur, nec diversis operis distrahuntur, nec tumultuantur ob ducum electionem, sed communi operâ, communi item mensa utuntur, & quodcunque animalculum necaverint, partem ejus aliquam domum portatam socijs atque liberis impertiunt. Neque sobolem quotannis (id quod apibus ἀστργοις vitio vertitur) ad alios sibi lares quaerendos foras exigunt, sed novellam suam omnem prosapiam suo usque gremio & sinu fotam retinent, majoresque usu ferente aedes & contignationes plures ad illius conservationem substruunt, et perficiunt. Regem vero (quem impensè amant & colunt) talem obtinent, ut neque carere neque tamen uti imperio videatur. Magnitudine tantùm animi & corporis (sicuti Heroes solent) prae reliquis eminet; est enim omnium dum contra externos hostes signa proferuntur, pugnacissimus, uti domi vicissim erga subditos, facillimus atque mitissimus. Faciunt sibi alueum sub terra crabrones, terrâ egesta formicarum more: examinis enim emissio, ut apum, nulla earum aut Vesparum fieri solet, sed qui subindè oriantur novelli, ibidem manent, & alueum terrâ egestâ faciunt ampliorem: Amplificant majorem in modum favos, & jam ex valentiore quodam grege qualos tres aut quatuor favorum plenos excepimus. In cellis crabronum parum mellis, quantùm gutta è regione prolis paratur. Sed si qui crabrones suo alueo aberrarint, colligunt se in aliquam arborem, favosque ibi conficiunt in sublimi, qui vel saepè conspicui apparent; in quibus unum procreant ducem: qui cum adoleverit, agmen abducit, & secum in alueo collocat. Crabrones sylvestres, inquit Plinius, in arborum cavernis degunt, hyeme ut caetera insecta, conduntur, Vita bimatum non superat. Ictus eorum haud temerè sine febre est, & carbunculum, tumorem, doloremque procreat insignem. Favos autem sine Anthrenia, majore quam vel apes vel Vespae artificio, nunc in arborum truncis, nunc sub earum radicibus in terra aedificant: quos & pluribus tabulatis pro prolis copia adaugent, & lentâ quadam saliva & gommosis folijs collecta eleganter poliunt. Neque cellularum oscula ulla sursum spectant, sed deorsum singula; fundus vero sursum ponitur, ne (quâ sunt singulari mentis providentiâ) vel perpluantur ab imbribus, vel capite sursum locato procellarum ventorumque ferociae exponantur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
