# Insectorum theatrum 74.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 74.5 to 74.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/74.5

Sunt autem eorum nidi examussim ferè omnes sexangulares, quorum facies exterior candidis ferrugineisque segmentis distincta: materia vero membranacea, & betulacei corticis per aestum in laminulas fatiscentis peraemula. Dum Petropoli Anglorum fuit Pennius, in publico urbis vico crabronem passerem insectantem vidit, quem tandem stimulo percussum è vestigio exanimen terrae mandavit crabro, ac mortuae sanguine sese explevit magna cum spectatorum omnium admiratione. De crabronum coitu nihil exploratum Aristoteles habuit, ut nec unde, nec quomodo faetum deponerent. Sed cùm eodem modo faeturam in cellis ad latera certo emittant, ut Vespae & apes, eandem, simili ratione absoluere videantur. Si verò coeant, noctu id faciunt, ut feles, vel locis aliquibus abditis, quibus Argum fallant: cibum crabrones non ex floribus colligunt, sed carne magna ex parte vivunt: unde fit, ut versari vel in stercore saepe soleant. Venantur etiam muscas majusculas, atque aves minutulas, quas ubi ceperint, accipitrum ritu, caput primum vulnerant, deinde abscindunt, reliquum corpus gestantes avolant. Hyeme verò plurimi moriuntur: quia non apum more cibos recondunt, sed de die in diem vivunt. Aristo. lib. 5. hist. Item ut Landius observat, juxta apum aluearia excubias agunt, earumque dorsis conscensis pro vehiculo aut currum utuntur, etenim dum misellae avolare contendunt, crudelem sessorem vehunt, qui ubi succum ab ape universum elicuit, ingratissimus aligerorum, alumnum interficit atque exedit. Dulcia item quaecunque alimento sunt crabronibus: quos brucho etiam minore vesci, proprijs ipsi oculis didicimus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
