Latin
75
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quùm quae vesparum ictus sanant remedia, crabronum quoque plagis medeantur: tamen ut Aggregator nos docuit, Zabor suae plagae Bezoar est, saepe cum posca, oleo, vel boum fimo impositus. Laudantur item boli terraeque omnes lutosae atque limosae; quales caluo Sileno à crabronibus vulnerato, dum nidum eorum (apes fuisse ratus) concuteret mellis desiderio, Bacchus applicuit; de quo elegantissime Ovidius cecinit 3. fastorum. Millia crabronum coeunt, et vertice nudo, Spicula defigunt, oraque prima notant. Ille cadit praeceps, &calce feritur aselli; Inclamat socios, auxiliumque rogat. Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis, Rident, percusso claudicat ille genu: Ridet &ipse Deus, limumque inducere monstrat, Hic paret monitis, &linit ora luto.