# Insectorum theatrum 75-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/75-2

Praeterea quùm quae vesparum ictus sanant remedia, crabronum quoque plagis medeantur: tamen ut Aggregator nos docuit, Zabor suae plagae Bezoar est, saepe cum posca, oleo, vel boum fimo impositus. Laudantur item boli terraeque omnes lutosae atque limosae; quales caluo Sileno à crabronibus vulnerato, dum nidum eorum (apes fuisse ratus) concuteret mellis desiderio, Bacchus applicuit; de quo elegantissime Ovidius cecinit 3. fastorum. Millia crabronum coeunt, et vertice nudo, Spicula defigunt, oraque prima notant. Ille cadit praeceps, & calce feritur aselli; Inclamat socios, auxiliumque rogat. Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis, Rident, percusso claudicat ille genu: Ridet & ipse Deus, limumque inducere monstrat, Hic paret monitis, & linit ora luto.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
