# Insectorum theatrum 77-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/77-2

Grecum μῦια ἀπὸ τοῦ μύζειν. 1. altum sugo, mussito, quia utrumque facit musca. Latinum Musca. ROn quasi à musco orta ut quidam ineptulè somniant, sed à musculo. NVnam detractis alis, caput nervosum, corpus molle, cauda tendinosa apparet. Hinc Muscula diminutiuum apud Boethium eleganter exclamantem, Quid homine imbecillius, quem morsus muscularum necat? Corporis verò animique muscarum formam ex Luciano & alijs ita describimus. Musca est volucrum minimum, ut possit cum muscellis, & culicibus comparari: tanto autem illis est major, quantum ipsa ab ape relinquitur. Pennata est, non eo modo quo ceterae volucres, sed ex pelliculis sunt illi pennae, quemadmodum locustis, & cicadis, & apibus, sed tanto molliores, quanto Graecâ veste tenuior atque mollior est Indica. Si quis muscam diligenter inspiciat quando in sole alas expandit, varijs eam pictam coloribus, ut pavones, videbit. Est illi volatus non continuo pennarum remigio, ut vespertilionibus; neque saltu ut locustis; neque cum stridore, ut Velpis: verùm flexilis, ad quamcumque aeris partem se moveat. Adde quod non volat quietè, & cum silentio, sed cum cantu & melodia; non item immite aut saevum, quemadmodum culices & musculae; neque cum gravi fremitu apum aut vesparum, horribilem ostentans sonum & minacem, sed tantò volat his suavius musca, quanto sunt tuba & cymbalis tibiae dulciores. Caput habet tenuissimum collo alligatum, versatile, non compactum & affixum humeris, ut est locustarum. Oculi verò prominent, multum, (quasi in cornu) lucentes.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
