Latin
79.5 to 79.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 79.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Generantur muscae dupliciter; coitu e sua specie (qui aestivo tempore &hyeme clementiori, ventoque meridionali fit) putredine ex aliena. Coeunt enim muscae, aliaeque diu, aliae paulisper opus expediunt: modus coeundi (asserente Aristotele) a plurimis insectis alienus est. Nam mas, ubi faeminam conscenderit, recipit faeminae membrum seminis quaerendi gratia exporrectum in corpus suum; atque ibi receptum materiâ atque vi prolificâ adimplet. Reverendus Pennius in agro Heidelbergensi se duas muscas in venere volantes deprehendisse vidit, quae (ceu Mercurij &Veneris filius mixtae videbantur naturae, &vicissim conscendebant. Aliquanto post coitum intervallo, vermiculos excludunt, ut Gallinae ova: qui mirâ metamorphosi in muscas rursus mutantur: Licet ex ijs nihil aliud oriri, Plinius praeter experientiam temere affirmat. Rectissimè Scaliger muscas generare primùm insecta dissimilia sibi, sed potentiâ similia, id est. Vermiculos albos, qui Musciformes facti, oculos ad latera prominentes habent, quorum similitudine staphylomatis species quaedam μοιοκίραλος vocatur. Muscae item permultae, si non plurimae, ex fimo oriuntur; unde eas perfectas exire, ubi eas inchoatas latere, saepiùs conspeximus. Sed in hac generatione observandum est, muscas non immediatè ex fimo, sed ex vermiculis fimi digesti procreari, ut Philosophus scribit his verbis, αἱ δὲ μνία ἐκ τῶν σκωλήκων τῶν ἐν τῇ χωριζομένη κατὰ μερος, &c.