# Insectorum theatrum 83.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 83.1 to 83.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/83.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/83.1

Differre eos tamen multis modis Aristoteles Aelianusque disertè monstrant. Primum μύωπις multo sunt frequentiores, praecipuè circa syluas & vias regias, sepibus arboribusque munitas, ut qui in equo iter faciunt, magnâ cum molestiâ experiuntur. Nam sole exardescente, equos altissimè pungunt, & subinde numerosiores tantam quantitatem sanguinis aliquando eliciunt; ut prae languore saepe deficiant vires, rusticique muscarijs, vel ramulis arcere ab equis Tabanos cogantur. Asili vero multo rariores, & non nisi juxta aquas circumvolantes. Asili porro (Aristotele teste) ex latiusculis quibusdam bestiolis fluvios occupantibus oriuntur: Tabani verò ex vermibus in lignis nascentibus; quod Sostratus scripsit, & Pierius diligenter observavit. Quinetiam Asili solos boves impetunt, juxta illud Hesichij: μύαψ μύνα ἧς ἐρεθίζουσαι τὰς βοῦς καὶ τὰν ζῶον ἐλαύνεσα. ἐστος δὲ μόνον βοῦν. Cui illud consonat Orphei Versu 47. Νῦν δʼ ἐπεὶ ἀερέφοιτος ἀπέπτάτο δηιος διστος ἡμέτερον δέμας ἐκαρολιπὼν, εἰς οὖρανὸν ἐυρὺν, &c. & Homerus Odyß. Οιδʼ ἐφέβοντο κατὰ μέγαρος, βοὲς ὡς ἀγλαῖαι, Τὰς μεντʼ ἄιολος ἐρορμηθεὶς ἐδόνησι Ὀρε ἐν εἰαεινη, ὅτε τήματα μακρὸ πέλονται. Vbi scholiastes sic Oestrum definit, διστος ἐστὶ ζῶον ὑπὸ χαλκον τὸν μορρὴν, ὅπερ ἐαν εἰς τὰ ὅτα τῶν βοὼνεισέλθη, ἐξιοιστεῖν ἀναγκέζει τοὺς βοὰς: quem Callimachus propterea pro bubulcorum more, βοσοδον, id est, concitatorem boum vocavit. Myopes vero sive Tabani, homines, equos, & serpentes praeterea (ut Nicander cecinit) affligunt. Diversam quoque esse horum formam philosophus ostendit, lib. 2. de part. his verbis. Linguae Asili & Tabani, eodem modo se habent, quo purpurae: verum hi etiam homines, illi boves adoriuntur. Est autem Asilus γλωροκοραλὴς, & reliquo toto corpore ὑπέχαλκος sive subaeratus; proboscidis magnitudine Tabanum superans, bombi verò stridore ab ipso victus. Durum, robustum, ac bene compactum aculeum anterius haerentem gestat, quo tergora boum facile pertundit; maximae muscae similis est, bovesque in a quis ventre tenus stare, vel ad syluas & umbras frigidiores, locaque διάπνευστα aufugere prae solo stridoris metu compellit. Nam dum in aquis stant, frigida per caudam hinc inde per totum corpus aspersa Asilos abigunt. Nicandri scholiastes, eos ex hirudinibus nasci author est.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
