# Insectorum theatrum 83.5-8

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 83.5 to 83.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/83.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/83.5

Ac si hirudines per latas illas bestiolas (de quibus supra ex Aristotele) nobis intelligere par esset; Nec sanè praeter naturam fuerit aut morem, sanguisugas matres sanguivoram sobolem procreare. Velociter volat, et quam citissimè; magno cum dolore sanguinem exhaurit. Duas asilorum rariores species Pennius descripsit, quarum unam ex Virginia Indorum Candidus, alteram ex Russia Elmerus chirurgus diligens ad eum misit. Virginiensis maximam muscam capite subrubentem magnitudine aequat: & ad formam ejus proximè accedit, nisi quod caput nigrum, argenteam lineam à scapulis ad os pertractam, & oculos nigriores majoresque obtinet. Stimulus illi in ore longus & robustus, scapulae ex fusco nigricantes, & duas argenteas alas emittentes. Ad caudam sex vel septem habet incisuras subalbidi coloris, reliquo compore subnigricante. Volatus celeritate neminem muscarum metuit, plurimas vincit; venter ex cinereo lutescente, dilutè virescit. Moscovitica illa Elmeri alas habuit argenteas, toto corpore longiores; oculos magnos oblongos, & maximam capitis partem replentes, rostrum nigrum, duriusculum, tripartitum, quo citissimè caligas triplici panno consutas penetrat, & cutem ipsam carnemque cum dolore exugit. Quod Asili generationem attinet, miror Philosophi summi opinionis inconstantiam. Nam ex latiusculis bestiolis in fluvijs natantibus (quas Nicandri scholiastes non temere β.ac id est, hirudines esse affirmat) & histo. 8. eas culicum prosapiam facit his verbis: ἔνια δὲ τῶν ζῶον πρῶτον ζὴ ἐν τῷ ὑγρῷ, ἐπεὶ δὲ μεταβάλλει δς ἀλλὴν μορρὴν ἔρω, οἷον ἐπὶ τῶν ἐν τεῖς τοῖς ποτομοῖς ἐμπίδων; γίνεται δὲ ἐξ ἀυτῶν ὁ διστος. Verum quo tandem modo id fiat equidem nescio. Nam ex alatis animalibus, nullo modo diversae formae alata generari possint, ut diligens naturae observator facilè viderit. Atque de Asilo oculario hactenus, quem Gothi Hestabryuiß vocarunt: Angli autem innominem reliquerunt. Alter Tabanus sive Asilus, nascitur in extremis partibus favorum, amplioris Asius apiapatitur rius.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
