# Insectorum theatrum 84.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 84.5 to 84.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/84.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/84.5

Ex his (opinor) manifestum est Tabanos ab Asilis diversa esse animalcula, licet eos tam Graecorum quàm Latinorum maxima natio confundit. Imo Gesnerus hoc ipso hallucinatus est, lib. de quadrupedibus; & excepto unico Pierio, nostroque Pennio defuncto, nemo ipsos distinxit. Ardoinus hic merito taxandus, primò quod Asilo et Tabano caudas stimuligeras, uti Vespis ascribit: deinde quod octo item pedes attribuit, quùm in rerum natura ultra sex pedes habens nullus reperiatur. Denique in culicum classe eos recenset, quando tamen nulli culices sole effervescente mordeant, (ut Asilus & Tabanus) sed noctu sint maxime molesti. His proximè accedit alia musca, bobus & jumentis interdiu sole feruido infesta, quam Pennius Curvicaudam sive σκρωνῶν jure appellat. Semper enim cruribus aut ventri jumenti insidens, caudam versus ipsam recuruam tenet & spiculum exertum quo ad percutiendum cauda sit paratior. Hanc Angli a Whame and à Burrell flye propriè vocant, nec nisi in Anglia facile invenitur. Musca haec api fere similis formâ & colore, sed corpore est crassiore.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
