Latin
85
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 85
Unproofread scanNot analysed yet
Non adhaeret, nec sanguinem sugit, sed solummodo stimulo in cauda pungit, atque ut equos affligat, per longissima itinera ipsos, volando persequitur. Equi naturâ hanc muscam timent, et ad ejus solum contactum quasi horrent, cauda pedibusque &labijs tam cruentum hostem abigere saepe conantes. Sunt qui putant hanc muscam non aculeo pungere, sed stercora pilis equi affigere caudâ, unde postea molestissimae lendes gignuntur. Sed hoc experientia dixerit; nam ratio in re tam minimè probanda silet et obmutescit. Magno quidem impetu, sed caeco, ad praedam Tabanus atque πολιυρὸς feruntur, quod quidem vim ijs administrare, suamque magis augere audaciam, &metum (qui semper securitatis custos est) excludere putatur. Praesertim autem Oestrus sive Asilus impetuosè fertur: unde egregios poetas Oestro percitos &furibundos ἐιστρηλατουμεύους vocat Plutarchus. Rarae aliquot muscarum species. Prima est musca papilioni minori aemula, alis quatuor argenteis, nigricantibus maculis corpus argenteae lineae transuersim ornant, cauda rubens ex fusco, caput nigrum, scapulae ejusdem cum cauda coloris, antennae tenues, nigrae, breves, pedes exigui, nigri; in sepibus versatur, praecipuè tempore matutino. Secunda parum à prima diversa est, nisi quod unà cum corpore antennis pedibusque &cruribus fusca sit. Tertia est item τετράπτερος. Sunt autem longiores illi alae, maculis nigris distinctae; caput majusculum, nigrum, punctulis luteis pauculis notatum, antennnae tenues, duae, nigrae: pedes sex subalbicantes, pectori crassiusculo affixi: scapulae lutescentibus ex albo maculis variegatae; dorsum quinque lineae transuersim ornant luteae, ac punctulus unicus inter duas lineas conspicitur colore subluteo; in caudâ quinque vertebrae rubent, cujus extremitas bifurcata est Quarta est non valde dissimilis, sed alas habet argenteas, sine maculis, antennas nigras longiores. Corpus septem lineis transuersis albicantibus insignitur. Vidimus etiam duas muscas scorpiuros. Prima. Similes habet praecedenti, alas argenteas, sed paulo minores, &in extremitate ipsarum tribus transversis lineis nigris signatas, caput nigrum, pectus (ut &scapulae pedesque) albicat; reliquum corpus nigrum, cauda quinque quasi juncturas habet, quarum tres dilutè rubent, duae nigricant; extrema cauda bifurca, furcae autem nigrae, &scorpionum modo sursum curvatae. Secunda fere similis, sed extremitas caudae crassior, furcae, obtusae, caput luteum, oblongum os, alae singulae, sex maculis nigris ornatae. Est &alia musca quadripennis corpore virescente, alis quatuor corpore longioribus, è liquido quasi argento factis, quarum nervi virescunt; antennae huic tenues &nigrae, oculiaurei, (unde jure Chrysopis dicitur) volatus languidus, odor teterrimus, quem ut Blattae, cum vita amittit. Hortorum hospes vivit sambuco insidens. An ex eruca oriatur, papilionum more, an verò gle Verò ex vermibus arborum, equidem ignoro. Doctissimus ille, atque humanitate clarissimus loach. Camerarius, primus illam Pennio ostendit. Sunt item variae muscae a Graecis πιχερι, à nobis pilicaudae sive Seticaudae dictae.