# Insectorum theatrum 88

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/88

Maxima rusticorum pars has muscas ex majoris junciaquatici putrescentibus vermibus oriri autumant: quod ut verum esse concederem, coitum tamen non tollit, & Vermium ex seipsis depositionem; ut hoc modo & medio aeternùm crescentes, sobolem propagarent. Tardè admodum volant minores, majores celerrimè, aestate concalescente solum conspicuae. Harum tres tantum species notavimus, maximas, medioxumas, & minimas. Libellas maximas Angli quidam Brises appellant, Cujus generis octo tantum vidimus. Primam virescentem; maculae item in collo summisque lateribus ex fusco virides ornabant, alae argenteae, veloces & motu impetum permagnum facientes. Septem illi nigrae lineae transversim in dorso erant protractae; muscis exilioribus inter volandum vescitur, hirundinum more. Secunda huic est similis, sed obscuro magis colore.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
