# Insectorum theatrum 94.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 94.5 to 94.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/94.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/94.5

Alij lacte mulierum vel cum brassica muscarum cinerem subigunt, quidam cum melle tantum. Plinius. Eodem modo Haly & Marcellus capita muscarum comburunt; ac pro linimento miscent cum melle. Brassavolus, in lib. de morbo Gallico, sanguine & cinere muscarum utitur ad alopecias. Ad palpebras gignendas hujusmodi medicamentum Plinius praescribit. R. Muscarum simique murini cinerem aequis portionibus permixtum, ut efficiatur dimidium pondus denarii, additis duabus sextis denarij e stibi, ut omnia oesypo illinantur. Quidam ad vitiligines muscas illini iubent cum radice lapathi: neo defuisse memorat Plinius, qui eandem ob causam unam & viginti muscas rufas emortuas in potu darent, infirmioribus verò pauciores. Muscas in varijs oculorum morbis non Haly tantum, Galenus, Plinius atque Archigenes, sed necterici etiam laudarunt, praesertim verò in suffusione, lippitudine, distorsione, & crithis palpebrarum. Ex muscis vulgaribus aquâ per balneum destillatâ, si oculi vesperi intus uitus laventur: maculis & prorygijs quatuor hebdomadarum spacio liberantur. Capilli si ea saepius madenant, in immensum crescunt. Vas autem autumno sepeliendum, & materia sub hyeme destillanda.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
