# Insectorum theatrum 96.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 96.5 to 96.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/96.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/96.5

Nonne omnes multis parasangis cursu praeit? Nonne altiùs promuscide penetrat, & dolia vini integra exhaurit? Elephas, magnum illud monstrum animalis, saepius à muscis molestatur; atque illas leonem domare posse fabella elegantissima narrat Aesopus. Tantum abest, ut earum ferre morsum equi possint, aut ursi, multoque minus oviculae, catelli, asini, nisi humana prudentia ipsis in auxilium venisset, & ἡγμονικὴ illa virtus praevaluisset. Hinc μυιοείβης, sive muscarij, coriacei, straminei, setosi, inventio promanavit, Anglicè, a flye flappe: nec non illud flabellum orbiculare longo bacillo affixum, & selectissimis pavonum plumis contextum, de quo ita olim Propertius, Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, Alitis eximiae cauda superba fuit. Indi ex boum, Germani ex vulpium caudis, quidam ex tenuibus salicum virgulis, alij aliter muscaria conficiunt; quorum formam Aelianus, Vegetius, Ovidius, Grapaldus, accuratè scribunt. Quum item Elephanto cancellata cutis, pro cauda, pro juba, pro villo est (ut Plinij verbis utar) nec setarum ullum tegumentum, nec in cauda quidem praesidium videatur, abigendo muscarum taedio illum lino vel serico totum vestiunt, atque ita servant immunem.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
