# Insectorum theatrum 98.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 98.1 to 98.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/98.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/98.1

In semitis & talparum tumulis recens egestis invenitur, amat enim humum pedibus complanatam & laevigatam; unde ab Anglis vocatur The gray path flye: floribus rarò insidet, ea praesertim tempestate quando talpae terram evertunt, cujus se humore sustentant. Herbivorarum variae sunt species; quarum tres apibus fere similes, Luciano σακατιδις dictae, id est militares. Sunt enim aliis muscis grandiores, animosiores, magisque athleticae, aspectu pulcherrimae, alis argenteis duabus perinsignes. Harum maxima et primaria caput nigricans habet, dorsum medium inter duas lineas transversas veluti decussatum, extrema cauda nigra. Aliàs corpore est luteo. Secunda non multum dissimilis, capite nigricante, scapulas quatuor lineae flavae & tres nigrae secundum longitudinem ductae ornant, reliquum corpus eodem fere modo & ijsdem coloribus est distinctum. Tertiae atque minimae; harum scapulae flavent hirsutae, caput rubet, reliquum corpus quatuor lineis nigris totidemque flavis per transversum actis distinguitur. Omnium corpora splendent, ac quasi inania translucent. In hortis versantur, & floribus assidentes succum eliciunt. Lucianus militares muscas ita describit: Nascuntur inquit) & maximae quaedam muscae, quas militares multi appellant: nonnulli vero canes; sonitu asperrimae et volatu velocissimae. Hae et longissimae vitae sunt, & totâ hyeme incibatae perdurant: contractae praesertim & connexae tectis & culminibus. In quibus & illud est admiratione dignissimum, quod utrumque & faeminarum & marium faciunt, ut Mercurij et Veneris filius, qui mista natura fuit & duplici formâ. His forte συγενῆς est alia musca apiaria dicta, cum splendore nigra, bipennis, cerilega, collectos florum succos posterioribus pedibus affigens apum more. Autumno apparet, rarissime alijs temporibus. An haec Aristotelis sirenis? sanè alarum tantum numero dissentit, quoniam illam τεπόπτερον fecit, haec vero duas tantum alas, à natura consecuta est. Aliae item sunt muscae herbivorae atque florilegae, licet non apiformes, sed φουδίοπτεροι atque ἐεινόπτερ, ipsamque hirundinem repraesentantes χελιδόνιοι. Struthiopteron tres species vidimus. Prima tenera est & mollis, sepes, binis alis, aluo oblongâ, à capite paulo supra oculos duas veluti struthiorum pennas praemittens, ceu cornua, lanuginosa mollitie ne ipsis quidem plumis cedentia: scapulis utitur gibbosis, reliquo corpore albo, nigris suis alis longiore. Secunda est, ejusdem generis colore albicante, capite fusco: aliàs parum differt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
