Latin · Dactylic hexameter
REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS., lines 1.1028-1.1043
Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 1.1028-1043
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc convivantur, quod sit campana renata.
Lucem illam celebrant, vino, lusu, atque choreis,
Et vomitu et pugnis, omnique libidine gestus.
Quid nam aliud quaeso vidisti stultius usquam
A magnis paruisque geri, sub schemate sancto?
Summa, nihil gerit in re Suffraganeus ulla,
Quod non sit risu dignum, digitoque crepante.
Deme aspergillum et gestus, oleumque, vel illud
Appellare solent quod Graio nomine chrisma:
Exarmasti hominem, quod agat iam nil valet ultra.
Utque Papae cum Cardinibus fastuque superbo,
Praesulibusque illis opulentis, sic genere isto
Absque carere potest damnis Ecclesia Christi:
Nam sunt dedecori damnoque onerique popello,
Unum hoc curantes, ut Christi gloria densis
Condatur tenebris, et nil sciat utile plebes.