# Regnum papisticum 1.4-6

Thomas Naogeorg, Regnum papisticum, 1.4 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/1.4

unde praeclarum se fore speravit et gloriosum, si paribus probris in nos detonaret, libellisque ineptis et scurrilibus Lutheranos (ut vocant) non conficeret (haud enim tantae eruditionis est: atque alioqui veritas est invicta) sed pulicum ac pediculorum more pungeret et morderet. Ceterum spero ali quem proditurum, qui stulto (ut ait Salomon) respondeat iuxta stultitiam illius, ne sibi sapiens esse videatur. Ego, quod tantum in praesentia licuit, nude et aperte Papatus membra praecipua, fidem, cultus atque ritus descripsi et pro posui, licet nomina praeteream: ut videant omnes, an nos an illi ad Apostolorum vestigia doctrinamque propius accedamus: atque an illi Catholici sint, an magis nos, quos adeo oderunt atque persequuntur tamquam haereticos. Quid boni, quid sinceri, quid denique Apostolicae doctrinae consentaneum in Papatu sit, ego hercle videre non possum: contra vero liquido apparet nostra eiusmodi esse, ut quae Papatus totis adhibitis studiis hactenus, solidis Scripturarum testimoniis subvertere non potuerit. Quo ergo nos revocant? An nos putant veritatem deserturos, adhaesurosque mendaciis, in tam clara luce? Cur vocant desertores? An probrum est, deserere impietatem atque idololatrias, et cetera tam vana quam ridicula? Sane pleraque esse huiusmodi illorum omnia, brevibus ita proponere studui, ut quasi in tabula perspici possint: quo et nostri illorum hominum contumelias et opprobria patientius tolerent, viso a quibus monstris per Euangelicam sint doctrinam erepti: et adversarii minus cristas erigant, seque veram Christi ecclesiam esse glorientur perspecto, ipsorum deliria tam vitae quam cultus et doctrinae omnib. esse exposita. Nostros igitur hortor, ut summam existiment gloriam, deseruisse Papatum: et singularem quandam Dei gratiam, Euangelicam cognovisse doctrinam. Hortor autem moneoque et adversarios, ut desinant tandem maledicere, non tantum nobis (qui nihil sumus fortasse) sed potius veritati Dei, atque Euangelio Christi: remque expendant diligentius, atque paulisper ex oculis removeant multitudinis consensum, auctoritatem Papae, et membrorum illius, usitatosque aliquot saeculis cultus. Nihil enim haec et similia ad veritatem faciunt confirmandam, sed eius potius cognitionem impediunt ac remorantur, suntque omnibus gentibus communia, quae vetustate, duratione, regum et principum auctoritate, magnoque omnium consensu sua defendere possent. christianis suae fidei atque cultuum alia debent esse fundamenta, sicut et sunt: nempe consensus Prophetarum et Apostolorum, auctoritas Spiritus sancti, testimonium de Christo domino nostro cum in Scripturis, tum in hominum cordibus ferentis. Haec si penitius introspexerint, et absque praeiudicio aestimarint, non dubito fore, quin christianum induti pudorem resipiscant, adque veriora firmioraque se convertant.

---

Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml.
