Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS., lines 2.585-2.629
Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 2.585-629
Unproofread scanNot analysed yet
Ieiuni post quam venerunt tempora sacri,
Legibus et populus vulgo terretur amaris
Tum vero assidue merita et ieiunia iactant
Cum precibus sua. tum quaestus redit uber ab illis,
Qui ieiunavere minus, vitamque priorem
Immutant nihil hi meritorum grandia censent
Pondera mercatos, sibi iamque favere sceletis
Rectorem caeli, culpamque iramque solutam,
Si vinum egregium vel salsamenta dederunt.
Vel stipe collata Saliaria prandia crassis.
Quaestus et in vicis ingens, per ditia rura:
Illic omne genus frumenti, caseus illic
Plurimus, et linum, rapaeque ac omne legumen
Colligitur. quin cum pingui et farcimina lardo,
Et porci pingues Antoni a cohorte minantis
Herculeos (sic nempe ferunt) non dantibus ignes.
Atque a simplicibus quo plura emungere possint,
Chartis condonant pictis, acubusque vicissim,
Et ligulis, speculisque, aliisque huiusce monetae.
Ista licet sint valde inhonesta ac turpia, summam
Attamen hi pietatem et sanctae relligionis
Signa putant. Tam cuncta colit perversa Papatus,
Tamque deum reddit quovis ex daemone, contra
Daemonas exque deo, quod doctrinaque fideque
Ritibus et studiis vel stultus cernat ubique.
Hi mihi praecipue multum sapuisse videntur,
Qui mendicando primum terraque marique,
Plausibili quodam titulo specieque venusta,
Innumeras sibi opes paulatim agrosque pararunt,
Instructasque aedes, census, vineta, gregesque,
Atque armenta boum, vicos terrasque benignas,
Amplius ut iam non sit mendicare necesse.
Quin nolunt etiam se mendicasse videri,
Tam laute vivunt segnes, dominique vocantur.
Theutonicis primo magnum conscivit amorem,
Bellandi contra Paganos plurimus ardor,
Et simul aegrorum cura indefessa, rogabant
Subsidium atque stipem, quo possent utraque recte
In cunctis curare locis. Quid multa? Libenter
Contribuere omnes. Opibus nunc porro coactis,
Nec curant, nec alunt aegros. Si bella gerenda
Adversum Turcas, pulvinos linquere molles
Nolunt, ut sibi qui pepererunt otia quondam.
Sic fecere alii quoque, quos non carmine possis
Enumerare omnes, tam gens haec improba crevit.